# Euclidis elementorum libri XV 372-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/372-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/372-2

bendum quadratum. Ducantur duae diametri AC, BD, secantes sese ad angulos rectos in centro E, & iungantur rectae AB, BC.CD, DA. Dico ABCD, esse quadratum inscriptum in dato circulo. Nam quia latera EA, EB, trian guli AEB, aequalia sunt lateribus EC EB, triangui CEB, cum omnia sint ex centro; & anguli contenti sunt recti; erunt bases Al, BC, aequales. Eadem ratione 4. primi aequales erunt rectae BC, CD; Item rectae CD, DA; Et rectae DA, AB. Omnia igitur latera quadrilateri ABCD. aequalia inter se sunt. Sunt autem & anguli recti, cum om 31. tert ij. nes in semicirculis existant. Quare quadratum erit ABCD; proptereaque in dato circulo quadratum descripsimus. Q uod erat faciendum. PROBL. 7. PROPOS. 7. CIRCA datum circulum quadratum describere. SIT circa datum circulum ABCD, cuius centrum E, describendum quadratum. Ducantur duae diametri AC, BD, secantes se in E, centro, ad angulos rectos, & per A, B, C, & D, educanter ad dia metros lineae perpendiculares FG, FH, HI, IG, coeuntes in punctis F, H, I, G. Dico FHIG, esse quadraru

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
