Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 374
Unproofread scanNot analysed yet
igitur latera AB, D, A trianguli ABD, aequalia sunt; erunt 5. primi anguli ABD, ADB, aequales: est autem angulus BAD, rectus; Quare ABD, 31. primi ADB, semirecti erunt. Similiter ostendemus, reliquos omnes angulos ad A, B, C, D, esse semirectos, &idcirco inter se aequales. Cum ergo anguli EAD, 6. primi EDA, sint aequales; erunt rectae EA, ED, aequales. Eadem ratione EA, EB, aequales erunt; nec non EB, EC, Item EC, ED. Quare circulus ex E, descriptus, interual lo EA, transibit per reliqua puncta B, C, D. Circa datum ergo quadratum circulum uescripsimus. quod erat faciendum.