Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 376
Unproofread scanNot analysed yet
ELIBERS. IIII. S nullo modo secet. Nam propterea quod quadratum racta. BD, aequa le est rectangulo sub AB, BC, ostensum est in ultima propos. 3. lib. rectam &D, perpendicularem esse ad semidiametuum circuli ex D, ductam. Quare circulum tanget, &nulla ratione secabit. PROBL. II. PROPOS. AI. aequilaIN dato circulo, pentagonum terum, &aequiangulum inscribere. SIT indato circulo ABCDE, inscribendum pentagonum aequilaterum, &aequiangulum. Construatur triangulum Isosceles PGH, ita ut uterque angulorum G, F, duplus sit reliqui F. &in circulo in scribatur triangulum ACD, aequiangulum triangulo FGH, &uterque angulpre ACDADC, bisariam diuidatur rectis CE, DB; atque rectae sungantur AB, BC, CD, DE, EA. Dico pentagonum ABCDE, in circulo dato inscriptum, esse ęquilaterum, &aequp angulum. Cum enim uterque angulorum ACD; ADG, duplus sit anguli CAD; &diuisus bifariam; erunt quinque anguli ADB, BDC, CADI DCE, ACE, aequales. Quare arcus AB, BC, CD, DE, EA, super quos ascenderunt, atque idcirco &rectae AB, BC, CD, DE, EA, aequales erunt. Aequilaterum est igitur pentagonum ABCDE. Rursus quia arcus AB, ED, aequa les sunt, addito communi BCD, fient aequales ABCD EDCB; Anguli ergo AED, BAE, dictis arcubus insistentes aequa les erunt. Eodem modo aequales erunt cuilibet horum angulorum reliqui anguli. Insistunt enim aequalibus arcubus. Aequian gulum est ergo penragonum ABCDE. Q uare cum &aequilate rum esse sit ostensum, inscriptum erit in dato circulo pentagonum aequilaterum, &aequiangulum: Quod faciendum ciat. SCHOLIOR. QVOD si detur recta linea terminata CD, super ea constituemus petagonum aequilaterum, &aequiangulum, hoc modo. Fias triangulum Isosceles FGH, habens quemlibet angulorum G, H, duplum reliqui anguli F. Deinde constituant anguli ACD, ADC, aequales angulis G, H, coe. inique recta CA; DA, in A, quae efficient angulum CAD, aequalem angulo F; atque propterea trianguli ACD, vterque angulorum ACD, ADC, duplus erit reliqui anguli CAD. Iam vero circa triangulum ACD, circulus describatur ABCDE; In quo cum sit inscriptum triangulum ACD, si anguli ACD, ADC, bifariam secentur, onscribetur utprius, pentagonum aequilaterum, &aequiangulum, cuius latus est recta CD: Quod est propositum.