# Euclidis elementorum libri XV 376

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/376
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/376

ELIBERS. IIII. S nullo modo secet. Nam propterea quod quadratum racta. BD, aequa le est rectangulo sub AB, BC, ostensum est in ultima propos. 3.lib. rectam & D, perpendicularem esse ad semidiametuum circuli ex D, ductam. Quare circulum tanget, & nulla ratione secabit. PROBL. II. PROPOS. AI. aequilaIN dato circulo, pentagonum terum, & aequiangulum inscribere. SIT indato circulo ABCDE, inscribendum pentagonum aequilaterum, & aequiangulum. Construatur triangulum Isosceles PGH, ita ut uterque angulorum G, F, duplus sit reliqui F. & in circulo in scribatur triangulum ACD, aequiangulum triangulo FGH, & uterque angulpre ACDADC, bisariam diuidatur rectis CE, DB; atque rectae sungantur AB, BC, CD, DE, EA. Dico pentagonum ABCDE, in circulo dato inscriptum, esse ęquilaterum, & aequp angulum. Cum enim uterque angulorum ACD; ADG, duplus sit anguli CAD; & diuisus bifariam; erunt quinque anguli ADB, BDC, CADI DCE, ACE, aequales. Quare arcus AB, BC, CD, DE, EA, super quos ascenderunt, atque idcirco & rectae AB, BC, CD, DE, EA, aequales erunt. Aequilaterum est igitur pentagonum ABCDE. Rursus quia arcus AB, ED, aequa les sunt, addito communi BCD, fient aequales ABCD EDCB; Anguli ergo AED, BAE, dictis arcubus insistentes aequa les erunt. Eodem modo aequales erunt cuilibet horum angulorum reliqui anguli. Insistunt enim aequalibus arcubus. Aequian gulum est ergo penragonum ABCDE. Q uare cum & aequilate rum esse sit ostensum, inscriptum erit in dato circulo pentagonum aequilaterum, & aequiangulum: Quod faciendum ciat. SCHOLIOR. QVOD si detur recta linea terminata CD, super ea constituemus petagonum aequilaterum, & aequiangulum, hoc modo. Fias triangulum Isosceles FGH, habens quemlibet angulorum G, H, duplum reliqui anguli F. Deinde constituant anguli ACD, ADC, aequales angulis G, H, coe.inique recta CA;DA, in A, quae efficient angulum CAD, aequalem angulo F; atque propterea trianguli ACD, vterque angulorum ACD, ADC, duplus erit reliqui anguli CAD. Iam vero circa triangulum ACD, circulus describatur ABCDE; In quo cum sit inscriptum triangulum ACD, si anguli ACD, ADC, bifariam secentur, onscribetur utprius, pentagonum aequilaterum, & aequiangulum, cuius latus est recta CD: Quod est propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
