# Euclidis elementorum libri XV 378

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/378
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/378

Demptis igitur qua dratis aequalibus rectarum aequalium FA, FB, remanebunt quadrata tectarum AH, BH, aequalia; ideoque & rectae AH BH, aequales erunt: Q uoniam ergo latera AF, FH, trian guli AFH, aequalia sunt lateribus BF, FH, trianguli BFH; Est autem & basis AH, basi BH, aequalis, ut ostensum est: erunt anguli AFH, BFH, aequales; Igitur & angu li AHF, BHF. Duplus igitur est angulus AFB, anguli BFH; & angulus AHB, anguli BHF. Eodem modo ostendemus, angulum BFC, duplum esse anguli BFI, & angulum BIC, anguli. BIF. Cum igitur anguli AFB, BFC, sint aequales, quod insistant circunferentijs AB, BC, quae aequales sunt, cum a rectis aequalibus subtendantur AB, BC; erunt & dimidij eorum BFH, BFI, aequales. Q uotirca cum duo anguli BFH, HBF, trianguli BFH, aequales sint duobus angulis BFI, IBF, trianguli IFB, & latus illis adiacens commune BF; erunt & latera BH, BI, aequalia, & anguli BHF, BIF, aequales. Dupla est ergo recta HI, rectae HB. Eademque ratione ostendemus GH, rectam duplam esse rectae HA: Sunt autem ostensae aequales HB, HA; igitur & earum duplae HIl, HG, aequales erunt. Similiter demonstrabimus, rectas IK, KL, LG, aequales esse cuilibet rectarum HI, HG. Aequilaterum ergo est pen tagonum GHIKL. Rursus quoniam ostensum est angulos BHF, BIF, aequales esse, ac dimidios angulorum BHA, BIC; erunt & eorum dupli BHA, BIC, aequales. Eademque ratione anguli IKL, KLG, LGH, erunt aequales cuilibet angulorum BHA, BIC. Aequiangulum igitur est pentagonum GHIKL. Q uapropter cum & aequilaterum sit ostensum, descriptum erit circa datum cirsculum, pentagonum aequilaterum, & aequiangulum. quod efficiendum erat. PROBL. 13. PROPOS. 13. IN dato pentagono aequilatero & aequiangulo circulum inscribere. SIT inscribendus circulus in dato pentagono ABCDE; Diuidantur duo eius anguli BAE, ABC, bifariam rectis AF, BF, quae coeant in F. Cum enim anguli BAF, ABF, sint! sint minores duobus rectis, coibunt necessario rectae AF, BF. Connectantur deinde rectae FC, FD. FE. Q uoniam igi tur latera AB, BF, trianguli ABF, aequalia sunt lateribus CB, BE, trianguli CBF; Sunt autem & anguli ipsis contenti aequales ABF, CBF, erunt bases AF, CF, & anguli BAF. BCF, aequa les.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
