# Euclidis elementorum libri XV 380

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/380
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/380

D, E. Circa datum ergo pentagonum, &c. Quod faciendum erat. PROBL. 15. PROPOS. 15. IN dato circulo, hexagonum & aequilate rum, & aequiangulum inscribere. SIT in dato circulo ABCDEF, cuius centrum G, inscribendum hexagonum aequilaterum, & aequiangulum. Ducta dia metro AD, describatur circulus ex centro D, interuallo uero DG, qui secet circulum datum in punctis C, & E, e quibus per centrum G, rectae extendantur CF, EB. Si igitur connectan tur recrae AB, BC, CD, DE EF, FA, inscriptum erit in da to circulo hexagonum ABCDEF; quod di eo esse & aequilaterum, & aequiangulum. Cum enim recra GC, aequalis sit rectae GD, & re cta DC, aequalis eidem rectae OG, ex defini tione circuli; erunt & rectae GC, DC, aequa les inter se. Ideoque triangulum CDG, erit aequilaterum. Quare tres anguli CGD, GDC, 5. primi DCG, aequales inter se erunt: qui cum aequales sint 32 primi. duobus rectis, erit quilibet illorum, nempe CGD, tertia pars unius recti. Eodem modo erit angulus DGE, tertia pars unius recti. Sunt autem tres anguli CGD, DGE, EGF, ęquales duo 13. primi bus rectis: Rel quus igitur angulus EGF, tertia quoque pars est unius recti Sunt ergo tres angul. CGD, DGE. EGF, inter se ęquales; quibus cum etiam ęquales sint anguli FGA, AGB 15. primi BGC; erunt sex anguli ad centrum G, ęquales. Quare circunferen 26. teriv. tię, quibus insistunt, ac propterea rectę AB, BC, CD, DE, EF 29 tertij. FA, ęquales erunt. Q uapropter ęquilaterum est hexagonum ABCDEF. Rursus quia circunferentia BC, a qualis est circunferentiae A F; si addatur communis CDEF, erunt circunferentiae BCDEF, AFEOC, aequales. Anguli igitur ipsis insistentes BAF, AFC aequales erunt. Similiterque oste 17. tertij. demus, reliquos angulos BCD, CDE, DEF, EFA, aequales esse cuilibet istorum. Q uare ęquiangulum quoque est hexago num

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
