# Euclidis elementorum libri XV 382

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE EOCLID. GEONVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/382
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/382

Itaque cum arcus AB, contineat tales partes quinque, & arcus AE, tres; 30. teroj. continebit reliquus arcus EB, duas. Diuiso ergo arcu EB, bisariam in I, erit arcus BI, pars decimaquinta totius circunferentiae. Quare ducta recta BI, subtendet decimam quintam partem totius circunferentiae; cui si aliae quatuor. 1. quarti decim aequales in circulo accomodentur, inscriptum erit in 27. tereij. circulo quintidecagonum aequilaterum, quod & aequiangu lum est, cum eius anguli subtendant arcus aequales, ut perspicuum est. In dato igitur circulo quintidecagonum, &c. Q uod erat faciendum. SIMILITER autem per ea, quae dicta sunt de pentagono supra, propos. 12. 13. & 14. describemus circa datum circulum quintidecagonum aequilaterum, & aequiangulum; Item in dato quintidecagono aequilatero, & aequiangulo circulum inscribemus, & tandem circa datum quin tidecagonum describemus circulum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
