Latin
PARIVM!
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 385
Unproofread scanNot analysed yet
Hexagonum, hoc est, secunda figura laterum parium, inscribetur officio. Isoscelis, cuius vterque angulorum ad basin duplus sesquialter est eius, qui ad verticem, unguli. Nam angulus ad nerticem, insistit sextae parti circunferentiae, cum reliqui anguli simul compositi contineant ipsum quinquies. Ita quoque Octogonum, id est, tertia figura laterum parium, inscribetur officio Isoscelis habentis vtrunque angulorum ad basin triplum sesquialterum angulo ad nerticem, &c. SI igitur inuenta fuisset ars, qua Isoscelia triangula construerentur habentia angulos ad basin multiplices eorum, qui ad uerticem sunt, angulorum, quemadmodum Euclides Isosceles fabricanit habens vtrumque angulorum ad basin duplum anguli ad uerticem, facile in circulo describorentur figura em nes laterum imparium. Quod si arcus earum diuiderentur bifariam, inscriberentur quoque omnes figurae parium laterum, atque adeo quaelibet circunferentia circuli in quotlibes aequa les partes Geometrice diuideretur. Quae res summam Astronomis afferret vtilitatem. Verum haec ars adhuc ignota existit: Non enim recte sibi eam uendicat Orontius Finaus in libello hactenus, ut ipse aeit, desiderato, de absoluta rectilinea rum omnium descriptione intra circulum, &c. cum eius demonstrationes falsae sint, ac sophistica, ut Geometrice ostensum est a Petro Nonio Lusitano in libello de erratis Orontij. QUONIAM vero longa est, atque difficilis ea inscriptio pentaegoni aequilateri, &aequianguli in circulo, quam Euclides tradidit, placuit huic quario libro annectere praexin quandam, qua una eademque opera Ptolemaus lib. 1. magna constractionis, in circulo dato inscribit Pentagonum, &Decagonum aequilaterum, &aequiangulum. Sit enim datus cir culus! SILIBERO IIII Iculus ABC, cuius centrum D; Ducta autem diametro BC, erigatur DA, perpendicubaris ad BC. Deinda diuisa semidiametro CD, bisariam in E. ducacur recta EA, cui aequales abscindatur EF. Itaque si ducatur recta AF, erit AF, latus pentaegoni, &DF, laetus Decagoni in dato circalo inBEEscribendi, ut ipse demonsirat. Caeterum cum demonstratio huius rei pendeat ex 13. tib. Enclidis, non uidetur hoc loco scribenda, sed in proprium locum, uspote in propos. 15. differenda.