# Euclidis elementorum libri XV 387

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, PARIVM!. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/387
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/387

Ex centro N, figurae ABCDEF, ad omnes angulos figurae instriptae ducantur rectae NG, NH, &c. iunctis quoque re ctis NA, N.B. Quontam igitur AG, GN, latera trianguli AGN, aequalia sunt lateribus. B. G, GR, trianguli BGN; suntque bases AN, BN, cum sint semidiametri circuli circa figuram descripti, aequales: Aequales aerunt an guli AGN, BGN, ideoque recti. Quare NG, perpendicularis est ad latus AB; Eodemque modo reli quae NH, NI, &c. perpendiculares erunt, ad latera BC, CD, &c. Quae cum ostendant distantias rectarum AB, BC, &c. aequalium acentro N; aequales ad inuicem erunt. Circulus igi tur ex N, interuallo NG, descriptus, per reliquis angulos H, I, K, L, M, incedet: Ac proptorea No centrum erit figurae GHIKLM. Quod est propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
