Latin
FINIS ELEMENTI QVARTI
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 388
Unproofread scanNot analysed yet
ELEMENTVM V. DEFINITIONES. PARS est magnitudo magnitudinis, minor maioris, cum minor metitur maiorem. GIT in praecedentibus quatuor libris Euclides de quantitate continua absolute considerata: Nunc uero in duobus sequentibus de eadem disputat non absolute, sed pro vt una ad aliam resertur, hoc est, quatenus comparata cum alia proportionem aliquam habet. In hoc quidem quinto libro docet proportiones quantitatum continuarum in genere, non descendendo ad ullam eius speciem, ut ad lineam, superficiem, vel corpus aliquod. In 6. lib. uero ostendit, quamnam proportionem habeant inter se linea, anguli, circunferentiae cir culorum, triangula, &aliae figura planae. Vt igitur institutum suum seruet, definis prius uocabula, quae ad demonstratio nes proportionum adhibentur. ITAQVEait magnitudinem illam minorem, quae maiorem quampiam magnitudinem metitur, appellari patem. Vt quoniam magnitudo A ter sumpta, metitur mi nitudinem B; sexies autem sumpta, magnitudinem C; dicetur magnitudo A, pars magnitudinum B, &C.