# Euclidis elementorum libri XV 392

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/392
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/392

palmorum metitur lineâ 20. palmorum; Ita quoque eadem lineam 8. palmorum mensurat. Non aliter omnes numeri, commensu rabiles dicentur, quia saltem unitas omnes metitur. Quantitates uero incommensurabiles dicuntur, quae nullam habent communem partem aliquotam, seu quarum nullam mensuram communem contingit reperiri: Cuiusmodi sunt diameter, & latus eiusdem quadrati. quamuis enim quaelibet harum linearum infinitas habeat partes aliquotas, utpote partem dimidiam, tertiam, quartam, &c. Tamen nulla pars aliquota unius, quantumuis minima, alteram metiri po test, ut demonstratur ab Euclide lib. 10. propos. ultima. Quo in lib. multae aliae lineae incommensurabi les ostenduntur, praeter dictas duas. Itaque in nume ris inuenitur sola proportio rationalis; At in quantitate continua tam rationalis, quam irrationalis proportio continetur. ALIO modo diuidi solet Proportio in proportionem aequalitatis, & maequalitatis. Aequalitatis proportio, est inter duas quantitates aequales, ut inter 20. & 10. Inter 100. & 100. Inter lineam 10. palmo! rum, & lineam 10. palmorum, &c. Inaequalitatis uero proportio inter duas quantitates inaequales reperitur, ut inter 10. & 10. inter 81 & 40. inter lineam 6. palmorum & lineam 2. palmorum, &c. Habent autem haec duo proportionum genera cum superioribus duobus bus eam connexionem, ut omnis proportio aequalitatis sit neceßario rationalis, sed non contra.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
