# Euclidis elementorum libri XV 393

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/393

Omnis item proportio irrationalis neceßario sit proportio inaequalitatis, sed non contra. Ex quo manifestum est, non recte a quibusdam diuidi proportionem rationalem, in proportionem aequalitatis, & inaequalitatis. Quamuis enim omnis proportio rationalis sit neceßario aequalitatis, inaequalitatisue, non tamen contra omnis proportio huiusmodi est rationalis; cum multae proportiones inaequalitatis sint irrationales. Pari ratione perspicuum est, quosdam non recte distribuere proportionem inaequalitatis, in proportionem rationalem & irrationalem. Quamuis enim omnis proportio inaequalitatis sit necessario rationalis, irrationalisue, non tamen omnis huiusmodi proportio e contrario est proportio inaequalitatis; cum multae proportiones rationales sint proportiones aequalitatis. Rectius igitur meo iudicio duplici diuisione secanda est proportio in genere, priori quidem in proportionem rationalem & irrationalem; Posteriori ni ro in proportionem aequalitatis & inaequalitatis; ut a nobis factum est. RVRSVS proportio inaequalitatis (Relinquimus enim aequalitatis proportionem, quoniam amplius sub diuidi nequit, cum quaecunque quantitates aequales siue magnae, siue paruae fuerint, eandem semper habeat proportionem aequalitatis) subdiuiditur in proportisnem maioris inaequalitatis, & minoris inaequalitatis. Maioris inaequalitatis proportio est, quando maior quamtitas cum minore confertur; qualis est proportio 20. ad I0. Item lineae 8. pedum ad lineam 6. pedum, &c. ProProportio minoris inaequalitatis est, quâdo minor quâ titas ad maiorem refertur; qualis est proportio 10. ad 26. Item lineae 6. pedum ad lineam 8. pedum, &c. Non est autem haec diuisio inanis & superuacanea, ut multi suspicantur. Neque enim eadem est proportio 4. ad 2. quae 2. ad 4. Sed mul tum inter se differunt, cum ualde diuersus sit usus utriusque, ut perspicuum est ijs, qui uel mediocriter in rebus geometrieis, & regula Algebrae sunt uersati.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
