# Euclidis elementorum libri XV 398

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/398
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/398

Deinde in qualibet proportione superpaertiente duos praedictos numeros, qui quidem facile ex ipsa proportionis prolatione cognoscuntur, eiusmodi eße debere, ut non habeant ullam partem aliquotam communem, praeter unitatem, quae quidem est omnium numerorum pars aliquota. Tales sunt duo praedicti numeri 3. & 8. Nam sola unitas, ut constat, est utriusque pars communis aliquota. Quare recte denominabimus proportionem inter 11. & 8. supertripartientem octauas: qualis etiam est inter 22. & 16. Non autem recte appellabitur proportio inter 9. & 6. supertripartiens sextas, quoniam duo numeri ia ea denotati 3. & 6. habint praeter unitatem alia communem mensuram, nidelicet 3. Na ternarius semel sumptus, se ipsum, & bis repetitus, senarium metitur. Quocirca talis proportio nuncupanda erit sesquialtera, cum maior quantitas contineat semel minorem, & eius partè dimidia. Eadem ratione non recte dicetur proportio inter 10. & 6. superquadripartiens sextas, quia duo numeri in ea notati 4. & 6. habent 2. conem partem Valiquota, praeter unitatem; atque ita dicenda erit talis proportio superbi partiens tertias, cum maior quatitas contincat minorem semel, & duas eius partes tertias. Ex his igitur non difficile erit unicuique, denominare conuenti ter omnes proportiones superpartientes. Perspicuum etiam ex di ctis relinquitur, cur proportionem superpartientem diuise rimus paulo aute, in proportionem superbipartientem tertias, quintas, septimas, nonas, &c. praetereuntes superbipartientem quartas, sextas, octauas, decimas, &c. Cum enim hae posteriores omißae, sint super particulares, confunderentur proportiones superpartientes cum proportionibus superparticularibus, si & ipsae in numerum proportionum superbipartientium referrentur. Quo modo autem dignoscendum sit, an duo quilibet numeri propositi habeant, praeter unitatem, aliquam aliam partem communem aliquotum, necne, in Arithmetica edocetur, demonstrabuurque ab Enclide, ad initium libri 7.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
