# Euclidis elementorum libri XV 399

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/399
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/399

PROPORTIO multiplex superparticularis, est habitudo maioris quantitatis ad miuorem, quando maior minorem aliquoties, ut bis, ter, uel quater, &c. continet, & praeterea unam eius partem aliquotam; cuiusmodi est proporito, 9. ad 4. Continent enim 9. bis 4. (qua ex parte proportio hac cum mul tiplici conuenit, utpote cum dupla) & insuper comprehendunt unitatem, quae est quarta pars minoris; qua in re proportioni superparticulari, nimirum sesqui quartae eadem proportio propositae similis est. Diniditur autem proportio haec, habita ratione propertio nis multiplicis, in genera infinita. Veluti multiplex, in duplam superparticularem; triplam superparticu larem, &c. prout maior quantitas minorem bis com prehendit, aut ter, quaterue, &c. & insu per unam partem minoris quantitatis aliquotam. Vnumquodque rursus horum generum in infinita alia subdiuiditur, habita ratione proportionis superparticularis. Nam proportio tripla superparticularis, continet sub se triplam sesquialteram, (ut quando maior quantitas mino rem ter continet, & praeterea dimidiam eius partem;) triolam sesquitertiam; triplam sesquiquartam, & ita infinitas alias, PROPORTIO denique multiplex superpar.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
