# Euclidis elementorum libri XV 400

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/400
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/400

tiens est habitudo maioris quantitatis ad minorem, quando maior aliquoties complectitur minorem, & insuper aliquot eius partes aliquotas, non conficientes unam: qualis est proportio 11. ad 3. Dixi, non conficientes unam, ob causam dictam in proportione superpartiente. Nam si partes illae aliquotae unam efficerent, non esset proportio multiplex superpariens, sed multiplex superparticularis: Vt proportio 10. ad 6. non dicenda est multiplex superbipartiens extas, quamuis 20. contineant ter 6. & duas sexas; quia duae sextae conficiunt unam tertiam partem Quare uocabitur proportio tripla sesquitertia. Distribuitur autem haec proportio primo, habita ratione proportionis multiplicis. Vt multiplex in duplam superportientem; triplam supergartientem, &c. Deinde quaelibet harum, habita ratione numeri partium, sub se continet genera infinita. Vt sub tripla superpartiente, continetur tripla superbapartiens; tripla supertripartiens, &c. Postremo quaeuis istarum, habita ratione partium aliquotarum, in genera adhuc infinita secatur. Vt tripla supertripartiens, diuiditur in triplam supertripartientem quartas; in triplam supertripartientem quintas, &c. Quarum omnium definitiones, & exempla non difficile est cuiuis ex dictis depromere, &c. OMNIA uero, quae dicta hactenus sunt de quinque his generibus proportionum rationalium maioris ininaequalitatis, intelligenda sunt quoque de quinque gene ribus correspondentibus minoris inaequalitatis, praemißa tamen semper praepositione (sub,) ut dictum est. Nim si in exemplis adductis conferantur mino res quantitates cum maioribus, habebuntur proportiones minoris inaequalitatis correspondentes. Quemadmodum enim proportio 11. ad 3. est tripla su perbipartiens tertias: Ita proportio 3. ad 11. est sub tripla superbipartiens tertias; Atque ita de caeteris. CAETERVM ex dictis perspicue colligitur; non poße plura eße genera proportionis rationalis maioris inaequalitatis, quam quinque iam exposita.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
