# Euclidis elementorum libri XV 401

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, DE PROPORTIONIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/401
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/401

Cum enim, ut Euclides demonstrat propos. 5. lib. 10. commensurabiles quantitates quaecunque, inter quas, ut diximus, est proportio rationalis, inter se proportionem eam habeant, quam numerus ad numerum; sit, ut omnis proportio rationalis quarumcumque qui titatum continuarum assignari, seu exhiberi possit in numeris. Aut igitur maior numerus comprehendit minorem, ad quim refertur, aliquoties perfecte; qua ratione constituitur proportio multiplex: aut semel tantummodo, ac praeterea unam eius partem aliquotam; & sic habetur proportio superparticularis; aut semel duntaxat, & insuper plures partes eius aliquotas non facientes unam; & conficitur proportio superpartiens: Aut aliquoties, & unam eius partem aliquotam; & colligitur proportio multiplex superparticularis: Aut denique aliquoties, & plures eius partes aliquotas non facientes unam; & exurgit pro portio multiplex superpartiens. Neque uero alio mo do minor quantitas à maiore contineri potest. Eadem ratione

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
