# Euclidis elementorum libri XV 406

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SILIBERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/406
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/406

dicitur. Quemadmodum igitur comparatio duarum quantitatum inter se, dicitur proportio; Ita comparatio duarum, vel plurium proportionum inter se, proportionalitas solet nuncupari: Vt si proportio quantitatis A, ad quàm titatem B, si milis fuerit proportioni quantitatis C, ad quantitatem D, dicetur habitudo inter has propertiones, proportionalitas. Eodem modo, si similis fuerit proportio E, ad F, proportioni F, ad G, appellabitur haec ABCD EFG similitudo proportionalitas. Multae antem habitudines proportionum, seu proportionalitates, (Nos enim comparationem duarum quantitatum, proportionem appellabimus; habitudinem autem proportionum Proportionalitatem) a scriptoribus, praesertim Boetio, & Iordano, describuntur; inter quas primum semper locum obtinuerunt apud Veteres Proportionalitas Arihmetica, Geometrica, atque Musica, sen harmonica: Verum Euclides de sola Geometrica agit in hoc libro; quae quidem duplex est, continua altera, in qua singulae quantitates intermediae bis sumuntur, ita ut nulla fiat proportionum interruptio, sed quaelibet quantitas intermedia fit & antecedens, & consequens; Antecedens quidem quantitatis subsequentis, consequens vero quantitaris praecedentis. Vt si dicatur, quae est proportio E, ad F, ea est F, ad G; vocabitur haec proportionalitas, continua. Altera uero discreta, seu non continua, in qua singulae quantitates intermediae semel tan tum accipiuntur, ita ut fiat proportionum interrnptio, nullaque quantitas sit & antecedens, & consequens, sed uel antecedens tantum, vel consequens tantum. Vt si dicatur, quae est propor tio A, ad B, ea est C, ad D; appellabitur proportionalitas haec, discreta, siue non continua. RATIONEM habere inter se magnitudines dicuntur, quae possunt multiplicatae se se mutuo superare.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
