# Euclidis elementorum libri XV 412

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SILIBERO V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/412
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/412

Sed quis non uidet, si ita intelligatur definitio, Euclidem idem per idem definire? Quod sane absurdum est. Praeterea si Euclides uult, eas magnitudines in eadem esse proportione, quarum aeque multiplicia (si samantur, & inter se conferantur eo ordine, quo dictum est) in eadem proportione existunt; cur obsecro in 4. Theoremate huius libri demonstrat, si fuerint quatuor magnitudines in ea dem proportione, earum aeque multiplicia eandem quoque ha bere proportionem? Immo cum illud Theorema per hanc desinitionem ostendatur, perspicuum est, idem per idem demonstra ri, quod ridiculum est jueluti eo in loco demonstrabimus. Accedit etiam, si ita interpretemur definitionem, plurima Theoremata quinti huius lib. non posse demonstrari, ut proprijs in locis monebimus. Intelligenda est igitur definitio, ut exposuimus, ita ut, propositis quatuor magnitudinibus in eadem proportione, si multiplex primae deficit à multiplici secundae, uel aequale sit, uel excedat; etiam multiplex tertiae deficias à mul tiplici quartae, uel aequale sit, uel excedat, quicunque sit illdefectus excessusve. Nam in 4: postea Theoremate demonstra bitur, dictum defectum, excessumve esse proportionalem. PORRO Campanus conatur ostendere, definitionem hanc intelligi debere de proportionali defectu, & excessu. Nam si de quocumque intelligeretur, essent quatuor hi numeri 4. 3. 6. 5. in eadem proportione. Si enim primi & tertij, vtpote 4. & 6. sumantur aeque multiplices numeri, vt dupli, 8. & 12. Item secun MNIS di & quarti, nempe 3. & 5. aeque multiplices, ut dupli quoque, 6. & 10. excedet tam 8. multiplex primi, 6. multiplicem secundi, quam 12. multiplex tertij, 10. multiplicem quarti. Idemque cernitur si primi, & terty sumantur quadrupli 16. & 24. secundi vero, ac quarti capiantur tripli 9. & 15.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
