Latin
SILIBERO V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 414
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt autem quadam magnitudines proportionales continue, Di—2 inter quas reperitur proportionalitas continua, quales sunt magnitudines E, F, G; Quaedam vero proportionales sunt non continue, sed discrete, cuiusmodi sunt magnitul ines A, B, C, D. In his enim interruptio fit proportionum; in illis vero nequaquam, vt dictum est in 4. definitione. VIII. CVM uero aeque multiplicium multiplex primae magnitudinis excesserit multiplicem secundae; At multiplex tertiae non excesserit multiplicem quartae; tunc prima ad secundam maiorem rationem habere dil cetur, quam tertia ad quartam. DECLARAT hic Euclides, quamnam conditionem habere debant quaetuor magnitudines, ut maiorem dicatur habe re proportionem prima ad secundam, quam tertia ad quartam, dicens. Si sumpta sint aeque multiplicia primae &tertia; Item alia aeque multiplicia secundae &quarta; deprehensumque fuerit aliquando, (licet non semper) multiplex primae maius esse multiplici secundae, multiplex autem tertiae non esse maius multiplici quartae, sed uel minus, uel aquale; di cetur maior esse proportio primae magnitudinis ad secundam, quam tertiae ad quartam: ut perspicuum est in apposito exemplo in quo primae magnitudinis A, &tertiae C, sumpta sunt triplicia ΓΑΡG E, &F, secundae uero B, &quartae D, quadru FCDH plicia G, &H; Et qvoniam E, multiplex prima maius est quam G, multiplex secundae; At F, mul tiplex tertiae maius non est quam H, multiplex quariae, sed minus; idcirco maior esse dicetur pro porteo A, primae magnitudinis, ad B, secundam, quam C, toetiae, ad D, quartam.