Latin
BAOLIBERS. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 421
Unproofread scanNot analysed yet
Si igitur esi proportio A, ad B, quae C, ad D; dicetur quantitas A, similis quantitati C; &B, similis ipsi D; propter simili tudinem enim proportionum, necesse est, *utramque magnitudinem antecedentem vel aqualam esse vtrique consequenti, vel eodi ABCDEFG modo maiorem, aut minorem; Alias non haberet vtraque antecedens ad vtranque consequentem propotionem eandem. Exemplum habes in magnitudinibus propositis, in quibus autecedentes maiores sunt eodem moda consequen tibus, vt pote dimidio maiores. Aliud exemplum uides in magni tudinibus E, F, G, continue proportionalibus, ubi tam E, &F, homologae sunt, quam F, &G, vt constat. Atque hanc ob causam Euclides in defin. 6. &8. iussit accipi aeque mulcipli. cia primae &tertia magnitudinum, hoc est, antecedentium: Item alia aeque multiplicia sacunda, &quartae magnitudinum, nempe consequentium. Hae enim similes sunt in magnitudmibus proportionalibus, vt ex hac definitione constaia in magnitudinibus uero non proportionalibus dissimiles. ORONTIVS, &nonnulli alij interpretes, longe aliter definitionem hanc exponunt. Putant enim Euclidem docere, in magnitudinicus proportionalibus uarie inter se conferri poße &antecedentes magnitudines, &consequentes; ceu in sequentibus definitionibus patebit. Verum si verba definitionis diligentius ponderentur, &vsus eiusdem in 6. lib. con sideratur, nostram expositionem huic anteferendam eße, nemo dubitabit. *η ν . XII. ALTERNA ratio, est su mptio antecedentis ad antecedentem, &consequentis ad consequentem. EXPIACAT hic quosdam modos argumantandi ex proportionibus, quorum frequentissimus est vsus apud Geometras. Hi autem sunt numero sex.