# Euclidis elementorum libri XV 424

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, BAOLIBERS. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/424
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/424

AB, ad AC, excessum, quo consequentem superat antecedens, vt DE, ad DF; Dicemur proportionem conuertere. Vnde sic fere loquuntur scripiores. Igitur per conuersionem rationis, &c. Confirmabitur autem hic argumentandi modus propos. 19. huius lib. XVII. EX aequalitate ratio est, si plures duabus sint magnitudines, & his aliae multitudine pares, quae binae sumantur, & in eadem ratione: cum ut in primis magnitudinibus prima ad ultimam, sic & in secundis magnitudinibus prima ad ultimam sese habuerit. VII VEL aliter. Sumptio extremorum, per subductionem mediorum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
