# Euclidis elementorum libri XV 426

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, BAOLIBERS. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/426
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/426

ABC DEE PERTVRBATA autem proportio est, cum tribus positis magnitudinibus, & alijs quae sint his multitudine pares; ut in primis quidem magnitudinibus se habet an tecedens ad consequentem, ita in secundis magnitudinibus antecedens ad consequentem: Vt autem in primis magnitudinibus consequens ad aliud quidpiam, sic in secun dis magnitudinibus aliud quidpiam ad antecedentem. SI, ut ex aequalitate colligatur eadem proportio extremorum, ordo in proportionibus perturbetur, ita ut dicatur, quenadmodum A, ad B. Ita E, ad F; Deinde ut in primis magni tudinibus B. consequens ad C, aliud quidpiam „it a in secundis magnitudinibus aliud quidpiam ad E, antecedenti magnitudinem; nuncupabitur huiuscemodi mod argumentandi ex aequalitate, Perturbata pro portio, quod non sernetur idem ordo in proportionibus magnitudinum. Consecutionem uero hanc ualidam esse, ostendetur propos. 23. huius lib. Por ro tam perturbata pro portio, quam ordinata, sem ABC DEF per infert ex aequalitate eandem extremorum pro portionem, etiam si plures magnitudines ponantur, quam tres, ceis propos. 22. & 23. huius lib. perspicuum fiet. VTVNTVR Euclidis interpretes hoc in libro, & in alij :, ubi de proportionibus magnitudinum agitur, axiomate quodam, quod ut hic subijceremus, non inutile foro iudicauimus. Illud autem eiusmodi est. QUAM proportionem habet magnitudo aliqua ad aliam, eandem habebit quaeuis magni tudo proposita ad aliquam aliam; & eandem ha bebit quaepiam alia magnitudo ad quamuis ma gnitudinem propositam. VT, quam proportionem habet A, ad B, eandem habebit magnitudo proposita Bi— C, ad aliquam aliam, nempe ad D. Item Dieandem habebit quaepiam alia E, ad propositam C. Non enim ex hoc absurdum ali quod consequitur quamuis ignoremus interdum, quaenam sit quarta illa magnitudo, quam sane esse posse, dubitandum non est.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
