# Euclidis elementorum libri XV 428

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. I. PROPOS. I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/428
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/428

simul comprehenduntur: Ideoque, quam multiplex est AB, ipsius E, tam sunt multiplices AB, CD, simul, ipsarum E, & F, simul. Quare si sint quotcunque magnitudines quotcunque magnitudinum, &c. Quod erat demonftrandum. SCHOLIOX. Hoc idem demonstrabitur vniuerse in omni genere proportionis, propos. 12. THEOR. 2. PROPOS. 2. SI prima secundae aeque fuerit multiplex, atque tertia quartae; fuerit autem & quinta secundae aeque multiplex, atque sexta quartae; erit & composita prima cum quin ta, secundae aeque multiplex, atque tertia cum sexta, quartae. SIT magnitudo prima AB, tam multiplex secundae C, quam est multiplex DE, tertia, quartae F; Rursus tam sit multiplex BG, quinta ipsius C, secundae, quam multiplex est EH, sexta ipsius F, quartae. Dico AB, primam eum BG, quinta compositam, tam multiplicem esse secundae C, quam multiplex est DE, tertia composita cum sexta EH, ipsius F, quartę. Cum enim AB, DE, sint aeque multiplices ipsarum C, F; erunt in AB, tot magnitudines ipsi C, aequa les, l. les, quot sunt in DE, aequales ipsi F. Eadem ratione crunt & in BG, tot aequales ipsi C, quot sunt in EH, aequales ipsi F. Si :gitur aequalibus mulutudinibus AB, DE, addantur aequiles multitudines BG, EH; erunt totę multitudines AG, DH, aequa les. Q uare toties comprehenditur C. in AG, quoties F, in DH; Ideoque tam multiplex est AB, (prima composita cum quinta) ipsius C, secundae quam multiplex est DH, (tertia composita cum sexta) ipsius F, quartae. Si prima itaque secundae fuerit multiplex, &. Quod erat ostendendum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
