Latin
THEOR. 4. PROPOS. 4
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 431
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 4. PROPOS. 4. SI prima ad secundam eandem habuerit rationem, &tertia ad quartam: Etiam aeque multiplices primae &tertiae, ad aeque multiplices secundae &quartae, iuxta quam uis multiplicationem, eandem habebunt ra tionem, si pro ut inter se respondent, ita sumptae fuerint. SIT proportio A, ad B, quae C, ad D, sumanturque primae A, &tertiae C, aeque multiplices E, &F; Item, secundae B, &quartae D, ęque multiplices G, &H, iuxta quan uis multiplicationem. Dico quoque esse ut E, multiplicem primae ad G, multiplicem secundae, ita F, multiplicem tertiae ad H, multiplicem quartae. Capiantur enim rer sus I, K, ipsarum E, F, aeque multiplices; Item L, M, aeque multiplices ipsarum G, IEAP H. Quoniam igitur tam multiplex est E prima ipsius A, secundę, quam F tertia ipsius C, quartae; sumptae sunt autem &I, K, aeque multiplices ipsarum E, F, pri 3. quinti. mae ac tertiae: Erunt quoque ex aequo I, K, aeque multiplices ipsarum A, C, secundae &quartae. Eadem ratione erunt L, M, ipsarum BD, aeque multiplices. Et quia ponitur proportio A, primę ad B, secundam, quae C, tertiae ad D, quartam; sumptaeque sunt I, K, aeque multiplices primae &tertiae; Item L, M, aeque multiplices secundae; &quar