# Euclidis elementorum libri XV 432-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432-2

COROLLARIVM. HINC manifestum est, si quatuor quantitates fuerint proportionales, eâsdem & contra, seu inuersa ratione, praportionales esse. Cum enim, propterea quod sit A, prima ad B, secundam, ut C, tertia ad D, quartam, ostensum sit, si I, multiplex primae minor suerit quam L, multiplex secundae, uel ęqualis, uel maior, etiam K, multiplicem tertiae minorem esse, uel aequalem, uel maiorem M, multiplici quartae; Perspicuum est, si escontrario L. maior fuerit quam I, uel aequalis, uel minor, etiam M, maiorem fore, uel aequalem, uel minorem, quam K, secundum quamcunque multiplicationem sint sumpta haec aeque multiplicia. Nam si utraque I, K, minor est quam utraque L. M; erit contra utraque L, M, maior qua 6. defin. 5. I, K, &c. Quare erit ut B, prima ad A, secundam, ita D, tertia ad C, quartam. SCHOLIOR. ORONTIVS quartum hoc Theorema sic conatur demonstrare. Postquam, ex 3. propos. huius lib ostendit I, K, esse aeque multiplices magnitudinum A, C; Item L, M, esse aeque multiplices magnitudinum B, D, infert flatim per conuersum 6. definitionis, iuxta suam expositionem, ita esse I, ad L, ut K, ad M. Quare per eandem definitionem, inquit, erit quoque E, ad G, ut F, ad H. Quae quidem demonstratio admodum est uitiosa, tum quia secundum hunc sensum demonstra tur EVCLIDGEOM. tur conuersum 6.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
