# Euclidis elementorum libri XV 432

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 4. PROPOS. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/432

POLIBERS. V.M & quartae; fit ut si I, multiplex primae deficit ab L, multiplici secundae, etiam K, multiplex tertiae deficiat ab M, mul tiplici quartae: & si I, aequalis sit ipsi L, etiam K, ipsi M, sit aequalis: & si I, excedit ipsam L, etiam K, excedat ipsam M: Idemque ostendetur in quibuscunque aeque multiplicibus ipsarum E, & F, nec non magnitudinum G, & H. Ita que cum I, & K, sint aeque multiplices primae E, & tertiae F, Item L, & M, ęque multiplices secundae G, & quartae H; ostensumque sit, si I, multiplex primae minor fuerit, quam L, multiplex secundae, multiplicem tertiae K, minorem quoque esse M, multiplici quartae, &c. atque hoc contingere in 6. defin. 5. quacunque multiplicatione: Erit, ut E, prima ad G, secundam, ita F, tertia ad H, quartam. Si prima igitur ad secundam eandem habuerit rationem, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
