Latin
COROLLARIVM
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 434
Unproofread scanNot analysed yet
deficit a G, multiplici secundae B, etiam K, multiplex tertiae C, deficiet ab H, multiplici quartae, &c. Igitur erit ut E, prima ad B, secundam, ita F, tertia ad D, quartam. Eodem modo ostendetur, ut est G, ad A, ita esse H, ad C; Atque idcirco eris conuertendo, ut B, ad E, ita D, ad F, Item ut A, ad G, ita C, ad H, Ex quo constat modus argumentandi, quo frequentissime vtuntur Geometrae, maxime Apollonius Pergaeus, Archimedes, Theon, &c. Videlicet; Vt est A', ad B, ita est C, ad D; ergo ut duplum, uel triplum, uel quadruplum, &c. ipsius A, utpote E, ad B; ita quoque erit duplum, uel triplum, uel quadruplum, &c. ipsius C, quale est F, ad D. Item ut est A, ad B, Ita est C, ad D; igitur ut A, ad duplum uel triplum, uel qua druplum, &c. ipsius B, nempe ad G; ita erit quoque C, ad duplum. vel triplum, vel quadruplum, &c. ipsius D, nimirum ad H.