# Euclidis elementorum libri XV 435

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 5. PROPOS. 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/435
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/435

Q uoniam igitur AE, EB, aeque sunt multiplices ipsarum CF, GC; erit tota AB, totius GF, ita multiplex, ut AE, ipsius CF, hoc est, omnes omnium, ut una unius. Sed tam multiplex ponitur AB, LEB ipsius CD, quam est multiplex GCET AE, ipsius CF; Igitur AB, tam est multiplex ipsius GF, quam ipsius CD; atque idcirco aequales sunt GF, CD. Ablata igitur communi CF, aequa les erunt GC, FD. Tam multiplex igitur erit EB, ipsius FD, quam multiplex est ipsius GC. Sed ita multiplex posita fuit EB, ipsius GC, ut AE, ipsius CF, hoc est, ut tota AB, totius CD. Quare tam multiplex est reliqua EB, reliquae FD, quam est tota AB, totius CD: quod est propositum. ALITER. Sit ita multiplex tota AB, totius CD, ut ablata AE, ablatae CF. Dico reliquam EB, reliquę FD, esse sic multiplicem, ut est tota totius. Posita enim GA, ita multiplici ipsius FD, ut CET est AE, ipsius CF; erit tota GE, sic multiplex totius CED CD, ut AE, ipsius CF Sed ita quoque multiplex est AB, eiusdem CD, ut AE, ipsius CF, ex hypothesi: Aeque multiplices sunt igitur GE, AB, ipsius CD, atque adeo inter se aequales. Q uare dempta communi AE, aequales erunt GA, EB; Ideoque ęque multiplices ipsius FD, cum GA, sit multiplex posita ipsius FD: Atqui ita est multiplex posita GA, ipsius FD, ut AB, ipsius CD; Igitur & EB, reliqua sic erit multiplex ipsius FD, reliquae, ut AB, tota totius CD; quod est propositum. Si magnitudo itaque magnitudinis ęque fuerit mul tiplex, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
