# Euclidis elementorum libri XV 437

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/437
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/437

SCHOLION. HOC quoque ostendemus uniuerse propos. 24. in omnig nere proportionis. THEOR. 7. PROPOS. 7. AEQVALES ad eandem, eandem habent rationem: Et eadem ad aequales. SINT duae A, B, aequales inter se, & tertia quaeuis C Dico A, & B, habere eandem proportionem ad C; Item C, ad A, & B. Sumantur D, E aeque multiplices ipsarum aequa lium A, B, eruntque D, E, aequales inter se. Capiatur tur sus F, utcunque multplex ipsius C. Q uonian igitur D, E, aequales sunt ΑAfit ut utraque uel minor sit, quam F, uel aequa lis, uel maior, iuxti quâ cunque multiplicationem id fiat. Quare cum D, E, aequ multiplices primae A, & B, tertiae, minores sint ipsa F, multiplici secundae & quartae C, (est enim C, instar duarum magnitudinum, &c.) uel aequa les, uel maiores; Erit ea proportio primae A, ad C, secundam, quae teetiae B, ad C, quartam. Eodem pacto ostendemus F, uel minorem esse utraque D, E, uel utrique aequalem, uel maiorem. Igitur cum F, multiplex primae & tertiae C, una deficiat a D, & E, aeque multiplicibus secundae A, & quartę B, uel una aequalis sit, uel maior; Erit quoque ea proportio primae C, ad secundam A, quae tertiae C, ad quartam B; quod est propositum. Posset breuius secunda haec pars ostendi per coroll. 4. propos. ex inuersa ratione. Cum enim ostensum tam sit esse A, ad C, ut B, ad C, erit contra C, ad A, ut C, ad B. Aequales ergo ad eandem, eandem habent rationem; Et eadem ad aequales. quod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
