Latin
THEOR. 9. PROPOS. 9
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 440-2
Unproofread scanNot analysed yet
THEOR. 9. PROPOS. 9. QVAE ad eandem, eandem habent ra tionem, aequales sunt inter se: Et ad quas eadem eandem habet rationem, eae quoque sunt inter se aequales. HABEANT primo A, &B, eandem rationem ad C; Dico A, &B, esse inter se aequales. Sit enim, si fieri potest, altera nempe A, maior &B, minor. Erit igitur maior proportio A, maioris ad C, quam B, minoris ad eandem C; quod est contra hy pothesin. Non cigo inaequales sunt A, &B, sed aequales. Habeat secundo C, eandem proportionem ad A, &B; Dico adhuc A, &B, esse aequales. Nam si altera, nempe A, esset maior, &B, minor; haberet C, ad B, minorem, maiorem proportionem, quam ad A, maiorem: quod est contra hypothesin. Non igitur maior erit A, quam B, sed aequalis. Quae igitur ad eandem, eandem habent rationem, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. I0. PROPOS. 10. AD eandem magnitudinem rationem