# Euclidis elementorum libri XV 440-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, THEOR. 9. PROPOS. 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/440-2

THEOR. 9. PROPOS. 9. QVAE ad eandem, eandem habent ra tionem, aequales sunt inter se: Et ad quas eadem eandem habet rationem, eae quoque sunt inter se aequales. HABEANT primo A, & B, eandem rationem ad C; Dico A, & B, esse inter se aequales. Sit enim, si fieri potest, altera nempe A, maior & B, minor. Erit igitur maior proportio A, maioris ad C, quam B, minoris ad eandem C; quod est contra hy pothesin. Non cigo inaequales sunt A, & B, sed aequales. Habeat secundo C, eandem proportionem ad A, & B; Dico adhuc A, & B, esse aequales. Nam si altera, nempe A, esset maior, & B, minor; haberet C, ad B, minorem, maiorem proportionem, quam ad A, maiorem: quod est contra hypothesin. Non igitur maior erit A, quam B, sed aequalis. Quae igitur ad eandem, eandem habent rationem, &c. Q uod demonstrandum erat. THEOR. I0. PROPOS. 10. AD eandem magnitudinem rationem

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
