Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 446
Unproofread scanNot analysed yet
proportioni A, ad B, erunt quoque inter se eaedem proportiones C, ad D, &C, ad B; 9. quinti. Ideoque aequales erunt B, &D, quod est propositum. SIT tertio A, minor quam C, eritque ob 18. quinti. hoc maior proportio C, maioris ad B, quam A, minoris ad B, eandem: Q uoniam igitur est C, prima ad D, secundam, ut A, tertia ad B, quartam; est autem proportio A, tertiae ad Minor B, quartam minor, quam C, quintae ad B, sextam; 13. quinti. quoque erit proportio C, primae ad D, secundam, quam C, quintae ad B, sextam; Ideoque B, minor erit, quam D, 10. quinti. quod est propositum. Si prima igitur ad secundam eandem habuerit rationem, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 15. PROPOS. 15. PARTES cum pariter multiplicibus in eadem sunt ratione, si prout sibi mutuo respondent, ita sumantur.