# Euclidis elementorum libri XV 446

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/446
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/446

proportioni A, ad B, erunt quoque inter se eaedem proportiones C, ad D, & C, ad B; 9. quinti. Ideoque aequales erunt B, & D, quod est propositum. SIT tertio A, minor quam C, eritque ob 18. quinti. hoc maior proportio C, maioris ad B, quam A, minoris ad B, eandem: Q uoniam igitur est C, prima ad D, secundam, ut A, tertia ad B, quartam; est autem proportio A, tertiae ad Minor B, quartam minor, quam C, quintae ad B, sextam; 13. quinti. quoque erit proportio C, primae ad D, secundam, quam C, quintae ad B, sextam; Ideoque B, minor erit, quam D, 10. quinti. quod est propositum. Si prima igitur ad secundam eandem habuerit rationem, &c. Q uod erat demonstrandum. THEOR. 15. PROPOS. 15. PARTES cum pariter multiplicibus in eadem sunt ratione, si prout sibi mutuo respondent, ita sumantur.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
