# Euclidis elementorum libri XV 447

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/447
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/447

est propositum. Partes itaque cum pariter multiplicibus, &c Q uod erat demonstrandum. THEOR. I6. PROPOS. 16. SI quatuor magnitudines proportionales fuerint, & uicissim proportionales erunt. SITA, ad B, ut C, ad D. Dico u cissim, seu permutando, esse quoque A, ad C; ut B, ad D. Sumantur enim ipsarum A, B, aeque multiplices E. F; Item ipsarum C, D, 15. quimi. aeque multiplices G, H; eritque E, ad F, ut A, ad B, tum E, & F, sint pariter multiplices partium A, & B. Eadem ratione erit G, ad H, ut C, ad E G— D. Cum igitur proportiones E, ad F; & C, ad D, sint caedem proportioni A, ad 111. quinti. B; erunt & ipsae inter se eaedem. Rursus quia proportiones E, ad F; & G, ad H, caedem sunt proportioni C, ad D, erunt & ipsae eaedem inter se, hoc est; ut est E, prima ad F, secundam, ita erit G, tertia ad H, quartam. Quare si E, maior est quam G, uel aequalis, uel minor, erit quoque F, 114. quinti maior quam H, uel aequalis, uel minor, in quacunque multiplicatione. Est igitur A, prima ad C, secundam, ut B, terl6. defin. 5. tia ad D, quartam (cum E, & F, sint aeque multiplices primae A, & tertiae B; At G, & H, aeque multiplices C, secundae, & D, quartae, & illae ab his una deficiant, uel una aequa les sint, uel una excedant, &c.) quod est propositum. Si qua tuor igitur magnitudines proportionales fuerint, & uicissim proportionales erunt. Q uod ostendendum erat. SCHOvw

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
