# Euclidis elementorum libri XV 448

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, QALIBERS. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/448
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/448

QALIBERS. V. SCHOLION. EX hoc & illud demonstrabitur. Si prima ad secundam, eandem habnerit rationem, quam tertia ad quartam; prima uero, quam secunda, maior fuerit: Erit & tertia! maior, quam quarta; Et si aequalis, aequalis; & si minor, minor. SIT enim ut A, prima ad B, secundam, ita C, tertia ad D, quartam. Dico, si A, prima maior est, quam B, secunda; & C, tertiam maiorem esse quarta D; & si aequa A— c lis, aequalem; & si minor, minorem Erit 16. quinti.l enim permutando, ut A. ad C, ita B, ad 14. quinti. D. Quare si A, maior est, quam B, erit & C, maior, quam D; & si aequalis, aequalis; & si minor, minor. Quod est propositum. THEOR. 17. PROPOS. 17. SI compositae magnitudines proportionales fuerint, hae quoque diuisae proportio nales erunt. SINT compositae magnitudines AB, CB, & DE, FE, proportionales, hoc est, AB, ad CB, ut DE, ad FE. Dico & diuisas easdem proportionales esse, hoc est, ut est AC, DEE ad CB, ita esse DF ad FE. Ipsarum enim AC, CB, DE, FE aeque multiplices capiam H, HI, KL, LM, eritque GI, tur eodem ordine G 1. quinti. ita multiplex ipsius AB, ut est GH, ipsius hoc est EVCLΙDGΕΟOΜΑ hoc est, ut KL, ipsius DF; sed ut est multiplex KL, ipsius DF, ita quoque multiplex est KM, ipsius DE. Aeque multiplices ergo sunt GI, KM, ipsarum AB, DE: Capiar tur rursus IN, MO, aeque multiplices ipsari CB, FE.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
