# Euclidis elementorum libri XV 451

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/451

COROLLARIVM. HINC facile demonstrabitur modus ille argumentandi in pro portionibus, qui sumitur a conuersione rationis, iuxta 16. desin, SIT enim AB, ad EB, ut CD, ad FD; Dico per conuersionem rationis esse quoque AB, ad AE, ut CD, ad CF; Cum erum sit AB, ad EB, ut CD, ad FD; erit permutando AB, tota ad CD, to tam ut EB, ablata ad FD, ablatam: ut igitur tota AB, ad tota CD, ita AE, reliqua ad CF, reliquam. Permutando ergo tursus erit AB, ad AE, ut CD, ad CF: quod est propositum. THEOR. 20. PROPOS. 20. SI sint tres magnitudines, & aliae ipsis aequales numero, quae binae & in eadem ra tione sumantur; ex aequo autem prima, quam tertia maior fuerit, erit & quarta, quam sexta, maior. Quod si prima tertiae fuerit aequa lis, erit & quarta aequalis sextae: sin illa minor, haec quoque minor erit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
