# Euclidis elementorum libri XV 455

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/455
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/455

ia HKM GIL sit ostensum in tribus inagnitudinibus, esse A, ad C, vt D, ad F;po natur autem C, ad N, vt F, ad O; erunt tres magnitudines A, C, N. & aliae tres D, F, O, quae binae in eadem ratione sumuntur: ergo ex aequalitate in tribus magnitudinibus ostensa, rursus erit, vt A, ad N, ita D, ad O. Eodeque modo idem ostendetur in quinque magnitudinibus, per quatuor; sicut id in quatuor demonstratum fuit, per tres; Et sic de pluribus. Itaque si sint quotcumque magnitudines, &c. Quod erat ostendendum. THEOR. 23. PROPOS. 23. SI sint tres magnitudines, aliaeque ipsis aequales numero, quae binae in eadem ratione sumantur, fuerit autem perturbata earum proportio: Etiam ex aequalitate in eadem ratione erunt. SINT tres magnitudines A, B, C, & aliae tres D, E, F, sitque perturbata earum propertio, hoc est, sit vt A, ad E, ita E, ad F; & vt B, ad C, ita D, ad E. Dico quoque lli DEI GHK ex aequalitate esse vt A, ad C, Ita D, ad F. Sumptis. n. ipsarum A, B, D, aequemulti plicibus G, H, I;Item ipsarum C, E, F, aequemultiplicibus K, L, M; Erit vt A, ad B, ita G, ad H, cum G, H, sint ipsarum A, B, aequemultiplices; At vt A, ad B, ita est E, ad F. Igitur vt G, ad H, ita est E, ad F; Sed vt E, ad F, ita est quoque L, ad M. quod L, M,

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
