Latin
SLIBERAA. V
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 457
Unproofread scanNot analysed yet
quartam; Item BG, quinta ad C, secundam, vt EH, sexta ad F, quartam. Dico ita esse AG, compositam ex prima ac quinta, ad secundam C, vt est DH, composita ex tertia &sexta, ad quartam F. Cum enim sit vt EG, ad C, ita EH, ad F; erit conuertendo vt C, ad BG, ita F, ad EH. Quon â igitur est AB, ad C, vt DE, ad F; &C. ad BG, vt F, ad EH; erit ex aequali AB, ad BG, vt DE, ad EH: componendo igitur erit vt tota AG ad BG, ita tota DH, ad EH. Itaque cum rursus sit AG, ad BG, vt DH, ad EH; &BG, ad C, Vt EH, ad F; erit ex aequali AG, ad C, vt DH, ad F, quod est propositum. Si prima igitur ad secundam eandem habuerit rationem, &c. Q uod erat demonstrandum.