# Euclidis elementorum libri XV 457-2

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457-2

SCHOLION. EODEM fere modo ostendetur in omni genere proportio nis id, quod Theorema sextum huiut lib. demonsirauit in aequemultiplicibus magnitudinibus duntaxat. Videlicet. Si duę magnitudines ad duas magnitudines, eandem habeant proportionem, & detractae quędam habeant ad easdem eandem proportionem: & reliquae ad easdem eandem proportionem habebunt. HABEANTAG, DH, ad C, & F, eandem proportionem, hoc est, sit A G, ad C, vt I,H, ad F. Item detracta AB, DE, ad easdem C, F, eandem habeant proportionem, ita vt sit quoque AB, ad C, vi DE, ad F; Dico & reliquas BG, EH, eandem habere proportionem ad easdem C, F, hoc est, esse BG, ad C, vt EH. ad F. Cum enim sit vt AB. ad C, ita DE, ad F; erit conuertendo vt C, ad AB, ita F, ad DE. Quoniam igitur est A G, ad C, vt DH, add F; & C, ad AB, vt F, ad DE; erit ex aequalitate A G, ad AB, Vt OH. ad DE. Diuidendo ergo erit vt BG, ad AB, ita EH, ad DE, Itaeque cum rursus sit BG, ad AB, vt EH, ad DE; & AB, 22. quinti. ad C, vt DE, ad F; eris ex aequali BG, al C, vt EH, ad F. Quod est propositum. THEOR. 25. PROPOS. 25. SI quatuor magnitudines proportiona Iles fuerint: maxima & minima reliquis dua bus maiores erunt. SITAB, ad CD, vt E, ad F, sitque AB, omnium ma

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
