# Euclidis elementorum libri XV 457

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SLIBERAA. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/457

quartam; Item BG, quinta ad C, secundam, vt EH, sexta ad F, quartam. Dico ita esse AG, compositam ex prima ac quinta, ad secundam C, vt est DH, composita ex tertia & sexta, ad quartam F. Cum enim sit vt EG, ad C, ita EH, ad F;erit conuertendo vt C, ad BG, ita F, ad EH. Quon â igitur est AB, ad C, vt DE, ad F; & C. ad BG, vt F, ad EH; erit ex aequali AB, ad BG, vt DE, ad EH: componendo igitur erit vt tota AG ad BG, ita tota DH, ad EH. Itaque cum rursus sit AG, ad BG, vt DH, ad EH; & BG, ad C, Vt EH, ad F; erit ex aequali AG, ad C, vt DH, ad F, quod est propositum. Si prima igitur ad secundam eandem habuerit rationem, &c. Q uod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
