Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 458
Unproofread scanNot analysed yet
xima, &F, minima. Dico duas AB, &F, simul esse maiores duabus CD, &E, simul. Auferatur enim ex AB, magnitudo AG, aequalis ipGB E si E; &ex CD, alia CH, aequalis ipsi F; Erit igitur AG, —D E ad CH, vt E, ad F, hoc est, vt AB, ad CD. Quare cum sit tota AB, ad totam CD, vt ablata AG, ad ablatam CH; erit quoque vt tota AB, ad totam CD, ita reliqua GB, ad reliquam HD. Est autem 9. quinti. AB, (cum sit omnium maxima) maior, quam CD: Igitur &GB, maior erit quam HD. Q uoniam vero AG, &E, aequales sunt; si ipsis addantur aequales F, &CH; fient AG, &F, simul aequales ipsis E, &CH, simul. Additis igi tur inaequalibus GB, &HD, fient AB, &F, simul maiores quam E, &CD, simul, cum GB, sit maior quam HD. Quod est propositum. Si ergo quatuor magnitudines proportionales fuerint, &c. Quod erat demonstrandum.