# Euclidis elementorum libri XV 458

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/458
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/458

xima, & F, minima. Dico duas AB, & F, simul esse maiores duabus CD, & E, simul. Auferatur enim ex AB, magnitudo AG, aequalis ipGB E si E; & ex CD, alia CH, aequalis ipsi F; Erit igitur AG, —D E ad CH, vt E, ad F, hoc est, vt AB, ad CD. Quare cum sit tota AB, ad totam CD, vt ablata AG, ad ablatam CH; erit quoque vt tota AB, ad totam CD, ita reliqua GB, ad reliquam HD. Est autem 9. quinti. AB, (cum sit omnium maxima) maior, quam CD: Igitur & GB, maior erit quam HD. Q uoniam vero AG, & E, aequales sunt;si ipsis addantur aequales F, & CH; fient AG, & F, simul aequales ipsis E, & CH, simul. Additis igi tur inaequalibus GB, & HD, fient AB, & F, simul maiores quam E, & CD, simul, cum GB, sit maior quam HD. Quod est propositum. Si ergo quatuor magnitudines proportionales fuerint, &c. Quod erat demonstrandum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
