# Euclidis elementorum libri XV 459

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/459
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/459

Debent quoque omnes quatuer magnitudines esse eiusdem generis, alias non posset vna magnitudo componi ex maxima & minima; immo neque ex reliquis duabus. Addit hoc in loco Federicus Commandinus theo rema aliud huic 25. non multum dissimile, videlicet. SI tres magnitudines fuerint proportiona. les: Maxima & minima maiores erunt quam dupla reliquae. SET VtA, ad B, ita B, ad C. Sitque A, maxima, & C, minima. Dico A, & C, simul maiores esse dupla ipsi B. Sumpta enim D, ipsi B, aequali, erit, ut A, ad B, ita D, ad C. Igitur A, & C, simul maiores erunt quam B, & D, si mul, vt proxime demonstratum est, hoc est, quam dupla ipsius E. Quod est propositum. Hac finem Euclides imponit quinio libro; Verum quia Campanus, & nonnulli alij adiciunt alias quasdam propositiones, quibus saepe numero grauissimi scriptores, vt Archimedes, Apollonius, Ioannes Regiomontanus, & alij vtuntur, easque quasi essent Euclidis, citant; placuit eas huic quinto libro annectere, & maxima, qua fieri potest, breuitate demonstrare, nec non in numerum, ac seriem propositionum Euclidis referre. omnes autem traduntur de magnitudinibus improportionalibus, quarum prima haec est. THEOR. 26. PROPOS. 26. SI prima ad secundam habuerit maiorem proportionem, quam tertia ad quartam: habebit conuertendo secunda ad primam minorem proportionem, quam quarta ad tertiam. HABEAT A, ad B, maiorem proportionem, quam C, ad D. Di co proportionem B, ad A, minore esse proportione D, ad C. Intelligatur. n.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
