# Euclidis elementorum libri XV 461

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLIOX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/461

SCHOLIOX. SIMILITER ostendeA— C mus, si prima ad secundam mino Bi— D rem habuerit proportionem, quam tertia ad quartam, vicissim primae ad teroiam minorem esse proportionem, quam secundae ad quartam. SIT namque minor proportio A, ad B, quam C, ad D. Dico permutando, minorem quoque eße proportionem A, ad C, quam B, ad D. Intelligatur enim esse E, ad B, vt C, ad D; Eritque pro portio A, ad B, minor quoque, quam E, ad B; Ac propterea A, minor erit, quam E. Quare minor erit proportio A, ad C, quam E, ad C. Sed permutando, vt E, ad C, ita B, ad D. (cum posita sit E, ad B, vt C, ad D.) Igitur proportio A, ad C, minor quoque erit, quam B, ad D. Quod est propositum. THEOR. 28. PROPOS. 28. SI prima ad secundam habuerit maiorem proportionem, quàm tertia ad quartam: Habebit quoque composita primas cum secunda, ad secundam maiorem proportionem, quàm composita tertia cum quarta, ad quartam. SIT maior proportio AB, ad BC, quam DE, ad EF. Dico & componendo maiorem esse proportionem AC, ad BC, quam DF, ad EF. Inielligatur enim esse GB, ad BC, vt DE, ad EF; eritque proportio AB, ad BC, maior quoque, quam GB, ad BC; Ideoque AB, maiori DEI quam GB. Addita ergo communi BC, BC fiet AC, maior quam GC; maiorque propterea erit pro 8. quinis portio AC, ad BC, quam GC, ad BC; Sed componendo, 18. quinti. ut est GC, ad BC, ita est DF, ad EF; (quod posita sit GB, ad BC, vt DE, ad EF,) Maior ergo etiam erit proportio AC, ad BC, quam DF, ad EF, quod est propositum.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
