Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 462-2
Unproofread scanNot analysed yet
cundam maiorem habuerit proportionem, quam composita tertia cum quarta ad quartam: Habebit quoque diuidendo prima ad secundam maiorem proportionem, quam tertia ad quartam. SIT maior proportio AC, ad BC, quam DF, ad EF. Dico &diuidendo maiorem esse proportionem AB, ad BC, quam DE, ad EF. Intelligatur enim esse GC, ad BC, ut DF, ad EF; eritque proportio AC, ad BC, maior quoque proportione GC, ad BC; ideoque maior erit AC, quam GC.