# Euclidis elementorum libri XV 462

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, SCHOLION. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/462
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/462

SCHOLION. EADEM ratione ostendemus, si proportio primae ad secindam minor fuerit, quam tertiae ad quartam, minorem quoD——T que esse proportionem primae & secundae simul, ad secundam, quam tertiae & quartae si mul, ad quartam. SIT minor proportio AB, ad BC, quam DE, ad EF. Di co & componendo minorem esse proportionem AC, ad BC, quam DF, ad EF. Intelligatur enim esse GB, ad BC, vt DE, ad EF; eritque proportio AB, ad BC, minor quoque quam GB, ad BC; 10. quinti. ideoque AB, minor erit, quam GB. Addita ergo communi BC, 8. quinti. siet AC, minor, quam GC; minorque propterea erit proportio AC, ad BC, quam GC, ad BC. Sed componendo, vt GC, ad BC, ita est DF, ad EF. (quod posita sit GB, ad BC, vt DE, ad EF.) Minor ergo etiam erit proportio AC, ad BC, quam DF, ad EF. quod est propositum. THEOR. 29. PROPOS. 29. SI composita prima cum secunda ad se

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
