Latin
ELIBERO. V.N
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 469
Unproofread scanNot analysed yet
quin: quoque B, ad C, quam E, ad F; &componendo maior to tius BC, ad C, quam totius E, F, ad F; &rursus per mutan do maior BC, ad E, F, quam C, ad F. Est autem maior pro portio A, B, C, ad D, E, F, vt ostendimus, quam B, C, ad E. F. Multo ergo maior erit proportio omniu A, B, C, ad omnes D, E, F quam vltimae C, ad vltimâm F; quod est primumQVOD si fuerint quatuor magnitudines vtrobique cum ea dem hypothesi, hoc est, si sit quoque maior proportio C, ad F. quam G ad H; eadem consequentur. Vt . n. iam in tribus est ostensum, maior est pro portio B, ad E, quam B, C, G, ad E, F, H. Multo ergo maior erit A, ad D, G— —quam B, C, G, ad E, F, H. Permutando ergo, maior erit A, ad R, C, G, quam D, ad E, F, H; &componendo maior A, B, C, G, ad B, C, G, quam D, E, F, H, ad E, F, H; &permutando A, B, C, G, ad D,E, F, H, maior quam B, C, G, ad E, F, H, quod est secundum. Itaque cum sit maior proportio totius A, B, C, G, ad totam D, E, F, H, quam ablatae B, C, G, ad ablatam E, T, H; erit &reliquae A, ad reliquam D, maior proportio, quam totius A, B, C, G, ad totam D, E, F, H; quod est tertium. Quoniam vero vt in tribus est demonstratum, maior est proportio BC, G, ad EF, H, quam G, ad H; &maior A, B, C, G, ad D, E, F, H, quam B, C, G, ad E, F, H, vt fuit ostensum; multo maior erit proportio A, B, C, G, ad D, E, F, H, quam vltimae G, ad vltimam H; quod est primum. Eadem arte concludes, eadem consequi in quinque magnitudinibus per quatuor; &in sex per quinque, &in septem, per sex, &c. quemadmodum ostendimus in quatuor, per tres. constat ergo totum Theorema, &c.