# Euclidis elementorum libri XV 471

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, FINIS ELEMENTI QVINTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/471
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/471

Idem dicendum est de quadratism, pentagonis aequilateris & aquiangulis, nec non dehexagonis, heptagonis, octogonis, & de alijs id genus figuris rectilineis aequiangulis, atque aequilateris. II. RECIPROCAE autem figurae sunt, cum in utraque figura antecedentes & consequentes rationum termini fuerint. VT si in parallelogrammis ABCD. EFGH, latera AB, IBC, ita proportionalia fuerint lateribus EF, FG, ut ntrobique sit & antecedens, & consequens, diuer sarum proportionum. hoc est, ut sit ea praportio AB, ad EF, quae FG, ad BC; sen AB, ad FG, MEF, ilad BC; (utroque enim modo AB, est antecedens vnius proportionis & BC, consequens ulterius, in figura ABCD; quemadmodum & prime modo EF, est consequens vnius, & FG, antecedens alterius; uel secundo modo FG, consequens, & EF, antecedens, in figu ra EFGH,) dicentur huiusmodi parallelogramma recipro. ca, quamuis similia non sint. Similiter erunt triangula IKL, MNO; reciproca, si fuerit ut IK, ad MN, ita MO, ad IL, uol vt IK, ad MO, ita MR, ad IL. III. SECVNDVM extremam, & mediam rationem recta linea secta esse dicitur, cum us tota ad majus segmentum, ita majus ad minus se habuerit.

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
