# Euclidis elementorum libri XV 472

Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV, FINIS ELEMENTI QVINTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/472
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-clavius/euclidis-elementorum-libri-xv/472

SI linea recta quaeuis AB, ita diuidatur in C, inaequaliter, ut sit, quemadmodum tota AB, ad maius segmentum AC, ita A, (, maius segmentum ad CB, minus segmentum; dicetur diuisa esse secundum extremam, & me A—B diam rationem. Quam quidem diuisionem docobit Euclides propos. 30. huius lib. eamque sub alijs uerbis iam docuit lib. 2. propos. 11. ut fiet perspicuum propos. 30. huius. lib. Sunt autem pene innumerae dignitates, atque utilitates lineae hoc modo diuisae, ceu ex libris Stereometriae con Babit, praesertim lib. 13. ut non immmerito a quibusdam dicta sit diuina proportio, in quam linea est diuisa. IIII. ALTITVDO cuiusque figurae est linea perpendicularis a uertice ad basin deducta. SIA uertice A, triunguli ABC, ad basin BC, perpendicularis ducatur A G; dicetur haec perpendicularis, altitudo trianguli AB C; ita ut tantam dicatur habere altitudinem dictum triangulum, quantae est perpendicularis AG. Sic etiam perpendicularis DH, ducta a

---

Christoph Clavius (with Euclides), Euclidis elementorum libri XV. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
