Latin
SCHOLION
Christoph Clavius, Euclidis elementorum libri XV 484
Unproofread scanNot analysed yet
basibus BC, EF, aequales, Si enim sumantur rectae IL, KM, ducanturque rectae LA, M D; erit triangulum ALI, trian gulo ABC, aequale, cum sint super baset aequales LI, BC, &inter easdem parallelas AG, IB. Eodem modo aequale erit triangulum DKM, triangulo DEF. Quare erit, ut ABC, ad DEF, ita ALI, ad DKM. Est autem, ut A LI ad DEM, ita AI, ad DK. (Nam si bases ponantur AI, DK, erunt re cta aquales LI,KM, altitudines.) Igitur &ABC, ad DEF, erit, ut AI, ad DK. Quod est propositum. QUONIAM uero est, ut ABC, ad DEF, ita parallelogrammum AGBC, trianguli ABC, duplum, ad parallelogrammum DEFH, trianguli DEF, duplum; Erit quoque AGBC, ad DEFH, ut AI, ad DK. Quod tamen eodem modo confirmari potest, si rectae ducantur LG, MH. Idem sequetur, si triangula, ¶llelogramma eandem habuerini basin. Hoc uero conuertemus etiam, ad hunc modum. TRIANGVLA, ¶llelogramma, quae ita se habent inter se, ut altitudines, aequales habent bases. SIT triangulum ABC, ad triangulum DEF; ¶llelogrammum AGBC, ad parallelogrammum DEFH, ut altitudo Al, ad altitudinem DK. Dico eorum bases BC, EF, aequales esse. Si enim. D LC. IKE non sunt aquales, sit BC,, si fieri po test,